PRIVILEGIUM

PRIVILEGIUM
PRIVILEGIUM
ius est singulare, et in certae personae vel causae gratiam, favoremve: Isidoro Lex de uno homine lata. De his Lex XII. Tabb. memorata Ciceroni, de LL. l. 3. Privilegia ne irroganto, i. e. de privis seu singulis hominibus leges ne ferantur; varie a variis explicatur. Quidam enim omnia hic tolli Privilegia, autumant, et aequitatis ratio favet, quae vult, ut omnes homines, summi cum infimis, pari iure teneantur, iuraque, non in singulas personas, sed generaliter constituantur, ut ait Ulpianus, l. 8. de legg. Οὐδεὶς γὰρ Νόμος ἀφ᾿ ἑνὸς, ἀλλὰ κρίσις. Iac. Cuiacius Privilegia duplicia esse docens; Alia quae de una tantum persona concipiantur, in omne tempus; Alia, quae ad plures personas eiusdem conditionis vel ad universos cives pertineant: de hiscenon sonare Legem, sed de illis tantum docet. Imo neuque etiam de illis, nisi in omnia tempora concipiantur: Nam alioqui in praesens tempus de singulis ferri Leges possunt, Quintilian. Declam. 154. ut de menandro, l. 5. ff de Cant. de Hostilio Mancino, l. ult. ff. de Legat. etc. Iosephus Scaliger, Castigat. in Festum, Legi addi vult, nisi magnô Comitiatu: quae Cuiacius ad sequentia, Decapite civis ne ferunto, referenda esse contendit. Scaligero assentitur petitus, probatque eius sententiam ratione hâc firmissimâ: Cum enim a Solone, inter alias Leges, et hanc acceperint Decemviri, si verba ista, nisi magnô Comitiatu, adiciantur, respondent exacte his Solonis, Ε᾿ὰν μὴ ἑξακιςχιλίοις δόξῃ κρύβδην ψηφιζομὲνοις. Integra hac de re Solonis Lex haec est: Μηδὲ ἐπ᾿ ἀνδρὶ νόμον ἐξεῖναι θεῖναι, ἐὰν μὴ τὸν ἀυτὸν ἐπὶ πᾶσαν Α᾿θηναίοις, ἐὰν μὴ ἑξακιςχιλίοις δόξῃ κρύβδην ψηφιζομένοις, Legem de privo homine nerogato, sed de omnibus Atheniensibus: nisi id videatur sex mille civibus, suffragia clam ferentibus. Unde patet, Privilegia irropata fuisse, si id scisceret Populus. Quod ut facilius intelligatur, sciendum est Atheniensium civium fuisse viginti milia, Hesych. Α῎νδρες Α᾿θηναῖοι δισμύριοι ὁμόφρονες. Vide quoque Demosth. Or. contra Aristogit. idque iam ab ipso Cecrope, ut Auctor est Philochorus apud Graecum Pindari Interpretem ad Olympior. Od. 9. In ferendis autem suffragiis maior pars obtinebat: Itaque necesse erat Athenis, ut plures decem mille, siquidem duas in partes tantum scinderetur Populus, in eandem irent sententiam; At vero Solon voluit, ubi de irrogando Privilegio ageretur, ut in his eiusdem sententiae, qui plures fuêre decem mille, essent sex mille minimum, qui suffragium clam ferrent, ne quis gratiae locus esset, Aeschin. contra Ctesiph. Et hoc est, quod Decemviri expresserunt verbis illis: Nisi magnô Comitiatu. Neque hic abit Tullius, l. exir. 3. de LL. cuius verba sic refert Petitus. Tum Leges praeclarissimae de XII. Tabb. tralatae duae; quarum altera Privilegia tollit. altera de capite civis rogari, nisi maximô Comitiatu, vetat, nondum initis seditiosis Trib. Pl. negat aliis: siquidem admirandum, tantum maiores in posterum providisse: in privatos homines Leges ferri noluerunt: id est enim Privilegium: quô quid est
iniustistius? cum Legis haec vis sit, scitum est, iussum in omnes? ferri de singulis, nisi Centuriatis Comitiis noluerunt. Descriptus enim Populus censu, ordinibus, aetatibus, plus adhibat ad suffragium con. silii, quam fuse in Tribus convocatus. Quô verius in nostra causa, Vir magni ingenii summaeque prudentiae L. Cotta dicebat, nihil omnino actum esse de nobis, Praeter enim quam quod Comitia illa
essent armis gesta servilihus, praeterea neque Tributa capitis Comitia rata esse possent, neque ulla: Privilegii quocirca nihil nobis opus esse Lege, de ivibus nihil omnino actum esset Legibus. Ubi verba, nondum initis seditiosis Trib. Pl. negat aliis: dicuntur propter P. Clodium, qui tum nondum inierat Tribunatum Pleb. illud vero, ferri de singulis, referendum ad id quod Praecedit, quo quid iniustius? Verba dein, praeterea neque Tributa capitis Comitia, rata esse possent, neque ulla: Privilegii quocirca nihil nobis opus esse Lege etc. sic omnino interpungenda: Quando enim Cicero in exilium pulsus est, a P. Clodio factum id est, non irrogatô Privilegiô, sed Lege rogatâ, quam P. Clodius tulit, verba sunt Velleii Paterculi, l. 2. c. 45. ut qui civem Rom. indemnatum interemisset, ei aquâ et igni interdiceretur. Cuius verbis etsi non nominabatur Cicero, tamen solus petebantur. Vide Sam. Petitum praefatum Comm. in LL. Ait. l. 2. tit. 1. De Privilegii vero notione, in Eccl. Rom. supra in voce Benevalete.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Privilegĭum — (lat.), 1) ursprünglich ein zum Nachtheil eines Einzelnen gefaßter Volksbeschluß; 2) in der späteren Kunstsprache der römischen Rechtsquellen ein von den gewöhnlichen Rechtsgrundsätzen abweichender Rechtssatz (.Jus singulare). In diesem Sinne,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Privilegĭum — (lat.), Gesetz oder Anordnung, wodurch einer einzelnen Person oder einer einzelnen Klasse von Staatsbürgern gewisse Vor oder Sonderrechte (Privilegien) eingeräumt werden; daher privilegierte Stände, mit solchen Vorrechten ausgestattete Stände. In …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Privilegium — Privilegĭum (lat.), Ausnahms oder Vorrecht eines Individuums oder einer Klasse von Staatsbürgern privilegierte Stände); auch die darüber ausgestellte Urkunde; in der Gewerbegesetzgebung s.v.w. Patent oder Konzession (privilegierte Gewerbe) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Privilegium — Privilegium, lat., bei den alten Römern ein Gesetz, das zu Gunsten oder zum Nachtheil eines Einzelnen erlassen wurde; Begünstigung einer Person od. ganzer Corporationen; in der Gewerbgesetzgebung so viel als Concession; privilegirt, mit einem p.… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Privilegium — Privilegium,das:⇨Vorrecht …   Das Wörterbuch der Synonyme

  • Privilegium — Ein Privilegium war im Mittelalter im allgemeinen Sinne eine Urkunden der päpstlichen Kanzlei. Man unterschied: die feierliche Form des Privilegium Maius die einfache Form des Privilegium Minus Während das Privilegium Minus durch das Breve… …   Deutsch Wikipedia

  • Privilegium — 1. Cum gratia et privilegio, sagte der Pfaff und ging zur Abbatissin. 2. Die Privilegien der Länder sind ewig. – Graf, 487, 37; Klingen, 143a, 2. Die Privilegien haben eine zähere Natur als die Constitutionen, die kaum so ewig sind wie ein… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • Privilegium — Pri|vi|le|gi|um das; s, ...ien [...i̯ən] <aus lat. privilegium, vgl. ↑Privileg> (veraltet) svw. ↑Privileg …   Das große Fremdwörterbuch

  • privilegium — fin., bus., econ. • koncession, tillstånd, licens, ensamrätt • förmån, fördel, företräde, privilegium, prioritet …   Svensk synonymlexikon

  • Privilegium minus — Le Privilegium Minus était, dans un sens restreint, un acte impérial de 1156 qui est en quelque sorte l « acte fondateur » de l Autriche. Dans un sens plus large, un Privilegium Minus était au Moyen Âge du IXe siècle au… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”